|
14. Sed tamen videamus etiam de verbis
epistolae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te
exuas in hac causa Maximianensium, de qua nunc sola statui agere
adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua:
Conscientia, ait, sancte dantis attenditur, quae abluat
accipientis. Cui ego: Quid si, inquam, lateat dantis conscientia,
et forte maculosa sit? quomodo poterit accipientis abluere
conscientiam? Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis
Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es, et
dixisti, non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti.
Ille quippe ait, Conscientia dantis attenditur, quae abluat
accipientis: tu vero fassus, latentem conscientiam videri non posse ,
sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum
sit in publica fama. Unde colligitur, verum jam non esse quod
conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama ejus
abluit secundum te; quae utique fallit intuentem, cum de pessimo
loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim
abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum
loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum qui ab illo acceperit
Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae
adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit, et verax
polluit: ut scilicet mirifica tua disputatione, tunc apud eam non sit
aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
|
|