|
15. Sed quid hinc opus est diutius
loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum
ab eis disjunctus esset, et Maximiano in catena sacrilegii
cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit?
Quaero a Petiliano cujusmodi habuerit tunc ille conscientiam. Ei
lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: Nec solum hunc
sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis
plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est,
|
“Venenum aspidum
sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est”
|
|
(Psal. XIII, 3). Inter hos enim plurimos etiam Felicianus
annumeratur, qui talibus labiis et tali ore baptizavit: horum aliquem
non respuistis , non rescidistis, non destruxistis; et quia verbis
evangelicis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, per
qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est aqua, non
mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero
de isto Feliciano, cujus tam mala, cum in catena sacrilegii
baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama?
Atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: Famosi
ergo criminis reos Victorianum Carcabianensem, et inter caeteros quos
repetere piget, Praetextatum Assuritanum, et Felicianum
Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta
faeculentia glutinarunt, paulo post, plenarii concilii ore veridico
damnatos esse cognoscite.
|
|