|
16. Quid ad ista respondes? Si non
baptizat a vestra communione separatus: lego baptizasse cum Maximiano
ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in Deum:
lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis: lego baptizasse morsibus
aspidum venenosos. Si conscientia dantis ut possit abluere, publica
fama ejus attenditur: lego baptizasse famosi criminis reos. Manet
adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio
schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti, nec ab
ullo rebaptizati. Contra Petilianum, baptizavit sacrilega
conscientia maculosus; contra te, baptizavit famosi criminis reus.
Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut quod et nos dicimus,
vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia, nec
fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides accipientis
ipsius, dantis autem Dei gratia, non hominis: quod si et
conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit, fidesque ipsa
vel tota, vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse
corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia,
sed tu omnino eadem confiteris: sicut eorum quos Felicianus et
Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem
corrigendam existimastis, ne in illo schismate sacrilego permanerent ;
non violandum Baptismum, licet indignissimis per indignissimos
ministratum?
|
|