|
17. Frustra igitur ore maledico conscientiam
nostram tanquam publicatam atque damnatam crimine thurificationis,
traditionis, persecutionis, accusare voluisti, ut ex hoc velut
probares nos Baptismum dare non posse: cum et falsa jactetis; et
quomodocumque se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii crimine
damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis,
et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur,
qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed
vos solos baptizare debere contenditis.
|
|