|
18. Dicis in Lege scriptum, Oleum
peccatoris nolo ungat caput meum (Psal. CXL, 5). Quod neque
ita scriptum est, nec sicut putas intelligendum. Sed numquid non est
oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis
item scriptum esse, Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavatio
ejus (Eccli. XXXIV, 30)? Quod nec diligenter attendis,
nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intelligis. Verumtamen
intende quid sonet disertissima illa Bagaitana sententia: Optata
quidem, inquit, pacis et concordiae est juncta germanitas; sicut
scriptum est,
|
“Justitia et pax osculatae sunt invicem”
|
|
(Psal.
LXXXIV, 11): sed veridica unda in asperos scopulos
nonnullorum naufraga projecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo
pereuntium funeribus plena sunt littora, quibus in ipsa morte major est
poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt
sepulturam. Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est
gravius, insepulti, quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit
lavatio eis, qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro
susceptos denuo non lavistis, si ut putas illud intelligendum est?
Nam quod in epistola mea, cui respondere tibi videris, putas quod
idoli cultorem tanquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim
(Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 10); et instas
vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse
dicis, Oleum peccatoris nolo ungat caput meum: Felicianum et
Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando sacrilegii
catena cum Maximiano pertrahi a tam magno concilio dicebantur. Aude
asserere, aude contendere, aude saltem dicere, peccatores quidem
fuisse, sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quanquam
etsi leviter peccavissent, etsi latuissent; tu hoc testimonio quod
ponis de oleo peccatoris in ista suggestione, extorquere conaris,
nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est? quo fugietis? in
quibus vos latebris, cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi
criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis, abscondere
poteritis?
19. Dicis, cum objicitur, qua nobis licentia jus Baptismi
vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia
tractemus, sed cuicumque licere dicamus, et quasi praejudicatis
criminibus rei , dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem
volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur: quasi propter merita
nostra contra Deum nobis loquendum sit, ut quam justi sumus, tam
justum Baptismum esse faciamus; cum et nulli hominum de sua justitia
praesumendum sit; et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse,
non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde
uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer.
Suscepto enim Baptismo, neque destructo, quem Maximianenses
dederunt, aspides, viperae, parricidae, cadavera Aegyptia, et
quidquid aliud in eos Bagaiensis concilii, ut nostra causa facillima
fieret, ore grandiloquo declamatum est; satis et ipsi judicastis, non
eorum meritis a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur,
constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate, propter
eum a quo institutus est, male utentibus ad perniciem, bene utentibus
ad salutem.
|
|