CAPUT XVII.

20. Miror autem quomodo etiam tibi persuaderi potuerit, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cujus litteris etiam ipsis quas ejus esse dicitis de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses, vel alios qui Baptismum sive apud nos, sive apud vos datum non suscipiunt, agere debemus: vos autem jam causam istam mira facilitate finistis, jam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato et Feliciano in eorum populis suscepistis, jam contra Cypriani quas dicitis litteras, et quibuscumque aliis hoc visum est, sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis, Orientales ideo vestrorum communione discretos, quia postea nobis consentiendo, judicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt: si hoc ab aliquibus paucis Orientalibus factum est (quod quidem interest utrum possit ostendi), profecto suum judicium correxerunt; et vos suscepto Baptismo qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis, tamen vobiscum estis, et cum Orientalibus esse non vultis.