CAPUT XVIII.

21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id quod ego in epistola mea posui, Sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit (Lib. I contra Litteras Petiliani, n. 7): exclamas et dicis, O praeclarum sacerdotis imperium! o laudabilia boni patris praecepta justitiae! Nihil, inquit, inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur: nihil prodest bonis moribus vivere; quia quidquid justo licet, potest et injustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis; cum hoc ego omnino non consenserim, neque scripserim: quoniam et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad Sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam: nec quidquid justo licet, potest et injustus implere; quia et si potest injustus baptizare, non tamen potest in regnum coelorum injustus intrare: nec purificat vel abluit vel emundat, nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia, et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sedetet, a quibus ille dicebatur, quod venenum aspidum esset sub labiis ejus, et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem, et contribulatio et infelicitas in viis ejus, et viam pacis non agnosceret, nec esset timor Dei ante oculos ejus (Psal. XIII, 3): utrum tunc non esset maculosus, immundus, sordidus, qui vas sordidum collecta foeculentia glutinavit; non infidelis, venenum aspidum sub labiis habens; non criminosus, famosi criminis reus. Et tamen et ipse cum Primiano nunc vester episcopus sedet: et quos tunc baptizavit, nusquam postea lotos vobiscum nunc habet.