|
1. Quamvis jam tribus nec parvis
voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque
responderim, qua Petiliani litteras contra mea scripta, quibus
refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviori opere
institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una
ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam
inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod
et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis,
si sapiatis, adjutorium praestare dignatus est: qui nescientibus
vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus
dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum
maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et
non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos
damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum
communione constitutos, eos quibus tanquam innocentibus ad revertendum
dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in ejus
parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi
nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor
propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam
Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum
Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus,
susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis
Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum
imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos
tanquam crimine persecutionis accusant, adirent judices ab ipsis
imperatoribus missos, et Maximianum ac socios ejus apud eos graviter
accusarent, et concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus
allegarent, ac jussiones quibus illi sedibus pellerentur,
efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas
imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et
priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis
certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis
evidentissime superati.
|
|