CAPUT XIX.

22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem, nec conceditis ut Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 6). Quibus verbis meis in illa epistola contra Petilianum positis, tua verba subjungis, et dicis: Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi, et cujus epistolam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe dixit aperte: Conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis; nam qui fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum. Dic mihi quem locum Christo reliquerit ad abluendum conscientiam baptizati; aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicis attendi quae abluat, et non fidem percipere, sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem succumbere videris tanto ponderi veritatis, et dicis hoc te suadere, et hoc velle, ut Christus det fidem, atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum; quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit, Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis, aut per quam Christus det fidem: sed ipsa conscientia dantis, voluit accipientis ablui conscientiam. Nec dixit, Quisquis fidem per perfidum sumpserit , non fidem percipit, sed reatum; ut a Christo quamvis per alium sumere videretur: sed omnino dixit, A perfido sumpserit. Atque ad hoc, quasi probaret, adjunxit, Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est: ipsum scilicet ministrum, cujus conscientiam dixit attendi, non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.