CAPUT XX.

23. Proinde hoc loco, non Petiliano, cujus verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem, vel accipienti det fidem, neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis; sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris per quem melius fiat, quod a Christo fieri concedis: ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis, Hoc et nos suademus, hoc volumus; sed quaerimus per quem melius fiat? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam: dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum: fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem: christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum: potest Christus esse caput christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.

24. Parva itaque inter nos in hac re, aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico, melius per bonum ministrum quam per malum dispensari Sacramenta divina: verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus quas ministrat, vita et moribus congruat; non propter illum qui etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur, ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur: sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cujus sunt: et ideo fierit potest ut accedens ad societatem populi Dei, alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse Sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum, vel non sanctum hominem ministratum est; se autem ejusdem ipsius Sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.