|
25. Nam quaero abs te, Si forte quem
Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero
Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam
eorum patere existimas regnum Dei? utrum ei quem baptizavit secundum
te bonus malum, an ei qui baptizavit secundum Bagaiense concilium
sacrilegus religiosum? Sed forte dicis, et verum dicis, Non potest
esse religiosus in schismate constitutus. Assentio: verumtamen potest
esse in vestra communione sacrilegus vel occultus, a Primiano, quem
religiosum creditis, baptizatus. Porro, si ille quem Felicianus in
catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio
ecclesiastica communione corrigeretur; numquid audes dicere quod melior
in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem
fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto judicastis;
quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato
et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizaverunt, cum illis ad
vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi
suscepistis. Si autem quod dixisti, sed quaerimus per quem melius
fiat, comparativum gradum pro positivo posuisti; sic dicens,
Quaerimus per quem melius fiat; ac si diceres, Quaerimus per quem
bene fiat, volens intelligi per malum ministrum male fieri: non te
verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse, Quaerimus per
quem fiat, quam, Quaerimus per quem bene fiat: quasi posset fieri ut
non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque
christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit,
aut si fit, procul dubio bene fit.
26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores, non
tamen suorum, sed dominicorum Sacramentorum, quos necesse est usque
ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa
unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi, aut in
schismate esse, profecto malum est, et magnum malum: nec omnino fieri
potest ut Christus det schismatico, non fidem, sed sacrilegum
errorem; aut in Christo radicem schismaticus fixerit, aut schismatico
Christus sit origo et caput: et tamen Baptismum Christi si dederit,
datum erit; si acceperit, acceptum erit; non ad vitam aeternam, sed
ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseverarit; non in malum
convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus
habet.
|
|