|
27. Quaeris forte ut hoc probem: quid
aliud tibi dicam, nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum
lege, Felicianum et Praetextatum intuere: schismatici dederunt,
utrique a vobis recepti et collecti sunt; nec illi degradati, nec illi
rebaptizati. Jam certe non quaeris utrum fiat melius per justum
ministrum, an per injustum: quoniam non ideo est Baptismus melior
quem dedit Primianus secundum vos justus, quam ille quem dedit
Felicianus injustus. Certe jam intelligere cogeris quomodo Apostolus
dixerit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui
incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): teque frustra dixisse
recolis, Sicut qui plantat et rigat, nonnisi colonus diligens et
fidelis inquiritur; sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi
justissimus operarius approbatur. Ecce nec diligens, nec fidelis,
nec justissimus, sed potius salutis suae negligens, et infidelis, et
injustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus, et sicut
trecenti et decem vestri unius ore disertissimo personant, in catena
sacrilegii constitutus, Baptismum quem non ausi estis rescindere,
ministravit.
28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium quod ex
propheta posuisti: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent
vos, pascentes cum disciplina (Jerem. III, 15). Felicianus
enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat, nec oves ejus in sacrilego
schismate pascebat cum disciplina; et tamen baptizabat eos, in quibus
receptis cognovistis, non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe
perspicis quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est, Bonum
esse confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal.
CXVII, 8): teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet,
respondisse, quod ideo magis ut justus et fidelis sit per quem hoc
sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non
hominis habes; Dei esse autem fidem atque justitiam, quam semper in
ejus ministris attendis. Ecce in Feliciano, quando fuit famosi
criminis reus, nec justitia, nec fides erat; et tamen Baptismus
erat, et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis
accessisse justitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis.
|
|