|
29. Proinde quod deinceps a me
quaeris, Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non
debet, cur post Joannem Apostoli baptizaverint: tu jam solve
quaestionem, Si, ut dicis, post Joannem Apostoli baptizaverunt,
cur post Felicianum, quos in sacrilego schismate baptizaverat, vestri
non baptizaverint. Et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de
Joannis baptismo vel legitur, vel disseritur, ab hac causa esse
penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Judaeos quibus
ait Petrus, Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu
Christi (Act. II, 38), jam fuisse a Moyse diceres
baptizatos; qui post tot generationes nati fuerunt, quam ille Dei
famulus majores eorum per Rubrum mare trajecit (Exod. XIV,
22). Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis
propagati sunt, quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus (I Cor.
X, 2): aude dicere omnes qui nascuntur ex fidelibus Christianis,
christianum jam habere Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta
vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen
Dei famulum Apostoli non baptizassent, te urgerem reddere rationem,
cur post Felicianum Maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
30. Jam illud quod posui, Si errabant illi qui volebant esse
Pauli (Id. I, 12), quae tandem spes eorum est qui volunt esse
Donati (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 5)? prioribus
partibus epistolae tuae non te refellisse , puto quod etiam ipse
consideras in his quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi
videris, et quasi certus exsultas, illa omnia quae a Petiliano vel
quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine,
quo a te breviter velut recolendo decursa sunt , ego potius in hac
causa Maximianensium non ea recte dicta concludo; quia nec conscientia
sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena
sacrilegii trahebatur; et a famosi criminis reo, ac per hoc a
manifesto perfido baptizabantur, qui ab illo baptizabantur: nec origo
et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus; nec arbor bona
erat in sacrilegi schismatis societate damnatus, et adhuc in eodem
sacrilegio constitutus; nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui
proferret bona (Matth. XII, 35), quando de illo et de aliis
ejus sociis dicebatur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum
est (Psal. XIII, 3). Et tamen quando cum illo vestri
concordaverunt, Baptismum quem talis dederat, non ipsius esse, sed
Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
|
|