CAPUT XXIV.

31. Age, jam videamus suo loco in epistola, tu de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim qui has litteras legunt, exspectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit, ubi dictum sit, vel a me quid responsum. Itaque de Optato Gildoniano quod objectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cujus a vestris damnatione nil ago, diutius immorari. Facio certe jacturam hujus objecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria: nunc vero quamdiu sunt homines qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse, quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras, ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tanquam rapidum fluctum appellaverim, quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: Ita quidem, inquam, isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent: sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine jacentium in littore cadaverum insepultorum, Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tanquam rapidus fluctus ultra prosiliens, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti ? Cur me veluti arguis, non dixisse quid rapidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas, Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet?