|
32. Quid enim aliud velut ad magnam
defensionem suam respondere vestri solent, cum eis objicitur
Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi, Optatus
hoc voluit, Optatus hoc fecit? Quod et ipsae civitates Mustitana et
Assuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione
Gildonianum militem formidantes, coegisse episcopos suos ad
communionem redire Primiani. Verum tu quia hoc ab illo factum,
impudenter negari posse vidisti, hoc a me scriptum negasti, magis
fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed
licuerit episcopis vestris, nescio quo Donatiano vel Numidico
privilegio, de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat;
cum Afris ab Afris objecta crimina, nunquam probata, toties
absoluta, Orientalibus et Occidentalibus terrae finibus ignota esse
non sinant. Valeat apud vos Baptismus ab Optato datus, quem sic
damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absolvere; et non valeat
datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis,
Corinthiorum, Galatarum, Ephesiorum, Colossensium,
Philippensium, Thessalonicensium, caeterarumque in sanctis
Litteris, quas et vos legitis, conscriptarum, ubi Caeciliani, non
dico falsum illud crimen, sed forte nec verum nomen auditum est.
Habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa vita, quam tu,
sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti,
tamen propter Deum absolvere timuisti, in illa etiam publica fama ubi
latentem tibi visum est attendi posse conscientiam; et accusetur
conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas
lites ignoravit Afrorum. Numquid etiam crimina istorum, Feliciani
scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio
damnaverunt, similiter ignorare potuerunt?
|
|