|
33. Et adhuc objicis unitati catholicae
nescio quae facta nostrorum, quae aut falsa sunt, aut peccata non
sunt; aut etiam si vera atque peccata sunt, bonorum societatem
maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis,
quibus utique faciendis non consentiunt; quamvis cum ipsis qui ea
faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo
separentur (Matth. III, 12), non eorum peccata, sed Dei
sacramenta communicent; et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum
malis usque ad separationem, quae in littore, hoc est, in fine
saeculi tanquam in fine maris futura est (Id. XIII,
47-50), non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum
diversitate disjuncti sunt. Sicut nec undecim Apostoli furtis Judae
communicabant; et tamen cum illo eidem Domino visibiliter
cohaerebant, eumdem Magistrum audiebant, idem credendum Evangelium
percipiebant, eadem Sacramenta sumebant (Joan. XII, 4-6, et
XIII, 26), corporali cum illo congregatione permixti,
spirituali dissimilitudine separati. Sicut apostolus Paulus non
communicabat contumaciae et invidiae, hoc est, diabolicis vitiis eorum
qui non caste Christum annuntiabant; et tamen cum eis eumdem Christum
praedicabat, ejusdem Christi Sacramenta participabat; et de his
dicebat, Sive occasione, sive veritate, Christus annuntietur
(Philipp. I, 17, 18). Nam hos martyr Cyprianus
amantissimus unitatis, non aliquo schismate vel haeresi separatos, sed
fratribus corporali congregatione fuisse commixtos, et intellexit et
scripsit (Epistola ad Maximum): sicut idem etiam ipse Cyprianus
avaritiae, rapinis, fenori collegarum non communicabat, quos dicebat
esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle,
fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus
augere; quod malum etiam idololatriae comparavit (Libro de
Lapsis): quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad
eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque
sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi judicium manducabant et
bibebant (I Cor. XI, 29): ille autem cum talibus, non eorum
peccata, sed mysteria Christi communicabat, conjunctissimus
coetibus, disjunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines
in Scripturis, et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus
frumentum esse, nec aream dominicam propter paleae commixtionem
deserere (Matth. III, 12); pisces boni esse, nec propter
commixtionem malorum disruptis retibus foras ire (Id. XIII,
47, 48); vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata,
nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere (II
Tim. II, 20, 21). Nulla enim causa in utrorumque temporali
congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne
damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et
tam manifestis malis eadem necessitate faciatis; potes facile, si
velis, advertere quod nonnisi animositate sacrilega vos a christianis
tot ac tantis gentibus separatis.
|
|