CAPUT XXVII.

34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti, vel accusare non audes, ne non valeas comprobare; aut deserenda tibi est pars Donati, aut talis eris qualis ille, cujus peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato ejus non communicas? sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate objiciatis orbi christiano vel falsa, vel certe ignota crimina Afrorum; cum tibi objici nolis quod de altero sis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos. Ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, caeteris tamen incognita, sibi autem non obfutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis: si autem nolueritis, nolo quidquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?