|
35. Bene, quia ipse scribis, cum de
Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui
litteris meis, valde te fuisse permotum. Credo, prorsus video causam
quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio
quanam reddita ratione sedata est. Statim te dicis a vestris episcopis
diligentius inquisisse, atque ipsis docentibus, et decretum concilii,
et sententiam in eos qui damnati sunt dictam, et rei totius ordinem
cognovisse. Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit,
atque admonens ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid
veritas habeat, sed quid incautis et negligentibus vestri pro veritate
supponant. Dicis enim, cum quam plurimos episcopos error sibi
Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos
omnes qui in ejus schismate perstitissent prolatam esse sententiam,
quam me quoque legisse commemoras: quae cum sententia consensu omnium
firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari,
intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic esse
factum, ut non solum illi duo quos memoro , sed etiam multi alii
purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur. Quorum ideo putas
Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum
restituti, peremptoria sententia non tenerentur, nec cum baptizarent
fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta
definita disjuncti. Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae,
quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui,
miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Nunquam uspiam
sic apparuit quantum valeat praejudicium praesumptionis humanae, vel ad
non intuendam manifestissimam veritatem, vel ad affirmandam
impudentissimam falsitatem. Itane te tam aperte repugnantia posuisse
non sentis, ut vix credibile sit quod unus homo dicere utraque
potuerit? Tu nempe dicis, in eos omnes qui in Maximiani schismate
perstitissent, prolatam esse sententiam, et placuisse dilationem
temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens
haberetur. Quomodo ergo tu ipse item dicis, non eos extra Ecclesiam
baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent, si quando cum
Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertisne quid dicas?
Invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?
|
|