|
36. Vides certe dum manifestos errores
defendere conaris alienos, nihil te agere, nisi subjungere
manifestiores tuos. Ecce lege verba tua: sic a me prorsus
commemorantur, ut a te scripta sunt. Cum quam plurimos, inquis,
episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a
nostris concilio, in eos omnes qui in ejus schismate perstitissent,
prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum
sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii
dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset,
innocens haberetur. Haec dicens, siccine contra te ipsum sensus
claudis, ut non advertas quod hi omnes qui propterea contra se ferri
sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam
se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate
consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te, quid inanem
caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non
minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum
Maximiani ordinatores, in eo quod commiserunt, sacrilego schismate
baptizasse, et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos, non rescisso
Baptismate quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant,
quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum
consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur, eaque sententia quam in
eos omnes prolatam esse non negas.
|
|