|
37. Hic tu respondes, quod non solum duo
isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra
diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt. Quo verbo me adjuvas, quo
verbo mecum asseris veritatem, caliginemque illam quam conabaris
offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse,
procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se
Ecclesiae redderent, fuerunt, ibi baptizaverunt: ergo extra
Ecclesiam Baptisma dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum
te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim ideo eorum
Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum
restituti, peremptoria sententia non tenerentur. Quomodo ergo dicis,
ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante
diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus,
si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora
pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non
meis tantum, sed etiam ipsis tuis verbis eminet, apparet, elucet, in
Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse
rescindere, qui homines baptizatos in Ecclesiis quas in gratia Domini
proprio labore Apostoli propagaverunt, non dubitant christianos
negare, exsufflare, rebaptizare. Tu dicis, tu scribis; ecce te
ipsum audi, lege te ipsum. Tu, inquam, dicis, tu scribis, in eos
omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris
concilio prolatam esse sententiam. Tu dicis, tu scribis, hac
sententia consensu omnium confirmata, placuisse tamen dilationem
temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens
haberetur. Tu dicis, tu scribis, non solum duos inde quos memoro,
sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae Ecclesiae
reddidisse. Tu dicis, tu scribis, ideo eorum Baptisma non debuisse
rescindi, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria
sententia non tenerentur.
|
|