CAPUT XXXII.

39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid injiciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est, Damnatos esse cognoscite; de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit jam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximianum impositis manibus praesentes ordinaverunt. Hoc est enim quod significarunt dicendo, quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint. Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt, quamvis in ejus societate atque schismate constituti; tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt, a damnatis ordinatoribus eadem concilii sententia distinguuntur. Nam cum dixissent illos, quorum et nomina conscripserunt, damnatos esse cognoscite: Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permissimus. Quid planius? quid distinctius? quid apertius? Illos dicunt, framosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite. Hos autem dicunt, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam permisimus redire: et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.