|
40. Sed concessa sit omnibus: nempe
quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic
fuerunt, illic baptizaverunt: inde ad vos sine destructione sui
honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra
clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti,
Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti fuissent,
ubi erant; quid aliud vos res ipsa respondere compellit, nisi, In
schismate Maximiani, propter quod illa in omnes est prolata
sententia? Ibi ergo baptizaverunt eos, in quibus ad vos simul inde
venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti
estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, judicio
vestro adversus vos, merito recteque concluditur, agnoscendum esse
Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit; et ideo
nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.
|
|