|
41. Sed forte poenitet talia te verba
posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti,
Factum est ut se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum
restituti, peremptoria sententia non tenerentur: ut responderetur
tibi, Quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti
sunt, si ab ea non erant separati? aut si separati erant, quomodo
baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras, quos
consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? et
tamen fortassis te arguant, te reprehendant, quod talia verba incaute
posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat, ac tuam tristitiam
consoletur. Nam et ipsi in ejusdem concilii decreto talia posuerunt.
Unde, si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint,
quod eis non praejudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo
recitabimus. Eos autem, inquiunt, quos sacrilegi surculi non
polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus
verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire
permisimus. Cum enim eis dicitur, Isti quos ad matrem Ecclesiam
redire permisistis, antequam redirent, ubi erant? similiter
urgentur, ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim
eos fuisse respondebunt, nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt
eos fuisse contendant; certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt,
in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt: et
simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes, nec illi
honores quos extra gesserant, nec illi Baptisma quod extra
acceperant, amiserunt.
|
|