CAPUT XXXV.

42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres, Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur. Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt, quibus data est illa dilatio; sed tanquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus ? Ac ne parum sit, vide quid adjungant: Quanto enim de reorum, inquiunt, morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Cur itaque tu dicis, placuisse dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi vellet, innocens haberetur; cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti ne tibi diceretur, Quare dabatur dilatio eis quos non polluerat Maximianus? ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt ne sibi diceretur, Quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.