|
44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc
est, ab octavo calendarum maii, usque ad diem datae dilationis
illius, hoc est, octavum calendarum januarii, octo menses
numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo, illi quibus dilatio
data est, maculabantur societate damnati Maximiani, an non
maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur, Eos autem quos
sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire
permisimus? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique
sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare
alienorum contagio peccatorum? Sed ideo, inquit, dilatio data est,
quae si transisset, illis non redeuntibus tunc macularentur, et in
poenam damnationis incurrerent. Non ergo eos peccatum illius
societatis, sed diei constitutio maculabat: si ergo nullus dies
constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male
meruit orbis terrarum? Cur enim maculatum perhibetis peccatis
alienis, cui nullum tempus dilationis constituistis; cum tanta sit
vestra potentia, ut homines quando volunt, peccatoribus socientur, et
quando volueritis, inquinentur? Innocentes et impolluti erant ,
quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cujus diem si
remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta: si
autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc
scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc
humiliarentur per poenitentiam. Degradatio mira praedicentium hominum
, non jam, ut vetus proverbium fertur, Quod volumus sanctum est;
sed etiam, Quando volumus, et quamdiu volumus! Contingat alicui
vestrum in navi orare nobiscum, jam pollutus, jam traditor
appellatur. Communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano
veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, Dathae, Chore et
Abiron ministro, et per octo menses innocentes impollutique
persistunt. Proinde si qui ex his nono calendarum januarii se vestrae
communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum
scilicet, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos
promeruerunt tot dies octo mensium, a die octavo calendarum maiarum
usque ad diem octavum calendarum januarii, quos ita sanctificastis, ut
per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani
cohaererent, non polluerentur, nec efficerentur nocentes? Et quid
vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus
adventu et transitu suo pollueret innocentes; atque in eis qui in illo
schismate baptizaverunt, per omnes illos dies sanctus maneret
Baptismus Christi, et immundus fieret per natalem Christi?
|
|