CAPUT XXXVIII.

45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet, et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur, de quibus dicitur, Si se Ecclesiae reddidissent, et ante diem praestitutum restituti essent; quae verba ipse posuisti: eos denique de quibus dicitur, Ad matrem Ecclesiam redire permisimus. De innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta; quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam. Et post praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia ; quae verba trecenti et decem in sententia sua toties inculcarunt: necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur, eosdem quibus ista dicuntur, antequam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi januam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum; extra vestram communionem, in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse: inde vobis redditi ac restituti, ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes, quo a vobis foris erant, et tenuerunt non diminutos honores suos, et secum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos?