CAPUT III.

3. Illud etiam quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus cum vestris conferre, ut errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo necteretur , contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginensis episcopi vestri adversus Maximianum, et adversus eos qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt apud legatum Carthaginis, et apud quatuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis ac mitibus et potest, et solet: cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, jam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt: verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intelligas eos qui forensem strepitum et judiciaria jurgia, quibus accusatos convincerent, et expellerent quos in concilio jam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt et exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione, quam disputatione finire.