|
46. Quid adhuc pessimae causae
patrocinium pertinacissimum praebes? Acquiesce tandem, non mihi, sed
ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra
labefactare conatus es, quanta sint pro pace toleranda. Atque ut
eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum, pro
pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro
pace Donati placuit revocare damnata (Lib. 1 contra Litteras
Petiliani, n. 14). Si enim ex his duodecim quos cum Maximiano
sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea
receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et
ipsis dilatio data est, quos dixerunt, damnatos esse cognoscite;
etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata,
quando post sententiam qua dictum est, damnatos esse cognoscite, data
est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta
sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa
Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse:
quid autem agis, quia et falsum est? Quaere, aut si habes, inspice
diem gestorum proconsularium, quo postulatio dicta est a Titiano
adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis , et vide
quanto post diem dilationis illius hoc factum est. Nam dies est
concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii III et Honorii
iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad
octavum calendarum januarii: postulatio vero ista Titiani dicta est
post illum consulatum die sexto nonas martii.
|
|