CAPUT XL.

47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tanquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur, in eadem postulatione dixisset: Eos quoque, inquit, quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent, intra tempus ad religionis tramitem destitutum , pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis, inquit, iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Audisne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos de quibus agimus, quia portum propositum poenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtusissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illic magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati, aut intra diem dilationis, si omnibus data est , vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cujuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse, et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis judiciariae jussionis impetraretur auctoritas; quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui cum unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?