CAPUT XLI.

48. Nolo quaerere quanto post hujus postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus Titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis, eos a vestra communione separatos, in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut revera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquid jam in hac causa se contra nos lingua cujuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore, et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: Cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 11). Verum est quod dixisti, Ecce non obmutescunt: verecundia quippe in rebus tam manifestis, vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias: qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus; neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti: sed de iis qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud judices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris, tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti, peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia: sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamat, insania relinquatur; et illa erit fortassis sanabilis, si compescatur a sanis.