CAPUT XLIII.

50. Nunc attende quantam mihi etiam in caeteris partibus epistolae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quanquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi: vide tamen, et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium Christianos, vel longe remotissimos, vel longe posteros; si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios Afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt, Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio jam damnatos, tanta concordia suscepistis.

51. Dicis, Orientalibus nota fuisse crimina traditorum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit, et cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti! Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros: et tamen nec nos nec Orientis et Occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani; cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est, aut omnes, aut prope omnes episcopi partis Donati Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt!