CAPUT XLIV.

52. Inseris principium Sardicensis concilii, unde probare conaris quod Orientales episcopi cognito crimine traditorum, parti Donati communicaverint; hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt, Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, Arianorum est, quos jam tu inter alios haereticos nominasti: nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis scribunt epistolam. Unde nescio quis iste Donatus, miror si non in vestris litteris Carthaginensis factus est: quanquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati, eo ipso tempore quo scribere volebant, requirere quisnam episcopus esset Carthaginis. Omitto enim dicere, quod fortasse Orientales haereticis aliquo modo se sociare tentaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset, Si haec ita sunt, ut Orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum Orientales postea disgregati sunt? respondisti et dixisti, Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est,

“Qui jungitur fornicariae, unum corpus est (I Cor. VI, 16).”

Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam, exsecrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas; hoc de vestris audis et legis, et cernis, et judicas.