CAPUT XLV.

53. Jubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos, nec majores vestri apud majores nostros, convincere ac demonstrare potuerunt: quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem; non propter eos tot gentium, quibus ignoti sunt, catholicam societatem desererem. Sed vide qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus: cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant, quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.

54. Audes mihi dicere, homo prudens, Ille qui tradidit, te creavit; nesciens illum esse creatorem nostrum in eo quod christiani sumus, qui est creator noster in eo quod homines sumus: quamvis nec illum quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non rependo tibi hanc injuriam; nec tuum, nec filiorum, vel nepotum, aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adjungere: A fonte deducitur rivus, et caput membra sequuntur: sano capite omne sanum est corpus; et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitantur: originem suam respicit, quidquid in stirpe processit: non potest innocens esse, qui sectam non sequitur innocentis; cum praesertim scriptum sit,

“In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis (Ezech. XX, 18). ”

In his omnibus verbis tuis omitto quia non est simile quod de humano corpore comparasti. Fieri enim potest ut et pes doleat capite sano, et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit, quid paulo ante dixeris , Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput: qui nunc nescio quem traditorem vis caput esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tanquam baptizati nonnisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud quantum me adjuvet, quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Judaeis, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis: cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: Noli Caecilianum toties absolutum caput facere posteris nobis ; cum ego et Primianum a Feliciano, et Felicianum a Primiano damnatum, non tamen faciam caput posteris vestris.