|
55. Jam vero de persecutionis invidia,
quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini,
quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim,
neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter
responderi potest: nam quasi propterea vos imperitis atque
imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic
ejus socii, qui nec persecutionibus vestrorum ut ad eorum communionem
redirent, cedere potuerunt , vanis imperitisque commendant. Sed qui
sobrie cogitant, eorum qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas
considerari oportere, sed causas; intelligunt eos pro crimine
sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito justeque damnati sunt,
commotiones etiam judiciorum saecularium merito justeque perpessos.
Neque enim illud commemoro, quod in tua epistola posuisti, quod
Maximiani non basilicam, sed speluncam, non Optatus, sed populus
evertit. Quanquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse,
certum est tamem illum passum fuisse persecutionem; nec tamen justum
esse, sed impium. Unde jam cogeris confiteri, non debere quid
quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.
56. Sed mihi parum est, hoc Maximiani exemplo interim
demonstrare, non continuo justum esse qui obtento atque adumbrato
Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus
passus est; nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos, et
justi impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate
potius consulendi. Nec de Vetere Testamento profero exempla:
quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti . Illa,
inquam, nimis antiqua non profero: fuerunt enim alterius
dispensationis et temporis. Jam post revelatam et opportuno tempore
commendatam mansuetudinem, episcopi vestri, quod quidem nos non
dicimus justum, sed quamdiu ibi es, et talem causam defendis, tu
dicere cogeris; episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos
persecuti sunt.
|
|