|
57. Jam itaque non dico,
Persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus: quoniam hoc vos
ignorare respondes, et ita fecit ut hinc nulla possim gesta recitare;
quanquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur,
negare non possunt. Hoc ergo non dico: sed dico, Persecutionem
passus est Maximianus, fecit Primianus. Et recito gesta quibus
ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum
procuratione mandata, exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi
sacerdote legato , quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed
justitiae non gratiae fuerit judex, non abnuo, non refello. Cur ergo
Primianus apud acta magistratus Carthaginensis inter alia quae de
nobis contumeliose prosequenda mandavit, Illi, inquit, auferunt
aliena, nos intermittimus ablata; cum ipse abstulisset aliena, si
Maximiani erat domus; si autem Maximianus eam potius usurpaverat,
non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis
pertinere; dico episcopos vestros et clericos vestros
Maximianensibus, in eis sedibus manentibus in quibus antiquitus
fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse,
impetrasse jussiones, eisdemque jussionibus exsequendis Officiorum
instantiam, et civitatum auxilia meruisse, ut illi qui jam fuerant
Bagaiensis sententiae severitate damnati, et a vestrae communionis
corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso
dolore praecisi, et nullum jam vobis facientes suae communionis morbida
contagione periculum, cum praecisis pariter plebibus suis propria
conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant, cum
populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retinebant,
terrerentur, proturbarentur, expellerentur, retinentes exhiberentur.
|
|