CAPUT XLVIII.

58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae objecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates. Quaere quae facta sint Salvio Membresitano, quia ei non potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret ad consortium criminis; maluitque se committere examini, et persecutoribus suis in proconsulari judicio respondere; ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud judicem, nisi etiam se ipsos ei pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio: apud Seranum enim tunc pronconsulem vel gratia plus valuit, vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est, ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet, aut fugaret a sedibus; ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret: et tamen in eadem interlocutione, quod persecutionem Salvius pateretur, expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: Seranus proconsul dixit: Lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi judicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis; aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis? Quid hic tibi videtur? Placetne istum Salvium appellare justum, cui proconsul apud quem a Restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat; quoniam scriptum est in Evangelio, Si vos persecuti fuerint, fugite (Matth. X, 23)? Vides certe quam speciem Salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente Restituto haec meruit a proconsule audire: et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus judicatur.