|
4. Jam vero quod antequam venias ad sermonem
meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te
baptizari conveniat, utrum ab eo potius quem et ego Baptismum habere
confirmo, an ab eo quem tuus hoc non habere contendit: haec etiam
quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata
est, quantum quidem ad vos attinet; nam apud ipsos Maximianenses
adhuc manet. Vestri enim, damnato propter sacrilegium schismatis
Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat, et per quem
conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo
cum eo duodecim ordinatores ejusdem Maximiani eadem sententia
damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Assuritanum et
Felicianum, cum eos in judicio proconsulari accusassent, cum
Bagaiensi concilio damnatos allegata per advocatos eadem sententia
demonstrassent, cum jubente proconsule locis quos tenebant, pellere
conati, minime valuissent; sic postea susceperunt, ut cum eis in
honoribus eorum integris communicarent, et simul in pacem redactis
populis eorum, ex his quos in schismate baptizaverant, nullum
rebaptizarent.
5. Exstat decretum Bagaiensis concilii, allegatum apud
proconsulem, advocato prosequente Nummasio, cum ageret ut Primiani
communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam
tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte Donati. Sed
pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio
recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem Nummasius
in numero errans undecim dicit. Hanc Nummasii postulationem recitavit
postea Titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem proconsulem
adversus Praetextatum et Felicianum: cujus advocati verba ista sunt.
Sed suis, inquit, institutis iniquitas delectatur, et semetipsum non
deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus
coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter
quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis
hujus attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate, Deo
omnipotenti parietes consecratos, ecclesiam venerandam quasi quadam
obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in
Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret
potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur,
exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a
profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui. Deinde paulo
post, ut idem advocatus ostendat quid jussum sit, recitat Nummasii
postulationem quam supra commemoravi: in qua proconsul Nummasio cum
dixisset, Lege episcopale judicium ; illud Bagaiense recitatum est,
in quo Maximianus damnatur his verbis: Maximianum fidei aemulum,
veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et
Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod
adhuc eumdem dehiscens terra non sorbuit (Num. XVI), ad majus
supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio
lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit fenoris, cum
mortuus interest vivis. Deinde in illos duodecim ordinatores ejus ita
profertur Bagaitana sententia: Nec solum hunc, inquiunt, sceleris
sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos
catena sacrilegii, de quibus scriptum est,
|
“Venenum aspidum sub
labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est,
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et
calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor
Dei ante oculos eorum”
|
|
(Psal. XIII, 3). Nollemus quidem
tanquam e proprii corporis junctura praecidi; sed quoniam tabescentis
vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in
remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta
membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat
vulnus. Famosi ergo criminis reos, Victorianum Carcabianensem,
Martianum Sullectinum, Beianum Baianensem, Salvium Ausaphensem,
Theodorum Usulensem , Donatum Sabratensem, Miggenem
Elephantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium
Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et
Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum
collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae
Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium
praebuerunt; Dei praesidentis arbitrio, universalis concilii ore
veridico damnatos esse cognoscite. Post istorum damnationem, in
quibus leguntur Praetextatus Assuritanus et Felicianus Mustitanus,
cum quibus, ut ante dixi, proconsulis adversus eos impetrata jussione
concordaverunt ; caeteris in eodem Maximiani schismate constitutis,
Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani
ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo
diei termino definitam, quae continetur his verbis: Eos autem,
inquiunt, quos sacrilegi saeculi non polluere plantaria, hoc est, qui
a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt,
ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte
purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum
redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat,
agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis,
universis usque ad diem octavum calendarum januarii proxime futurarum
agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi
habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra
segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse
subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post
praestitutum diem redeuntibus fixa poenitentia.
|
|