CAPUT XLIX.

59. Jam vero posteaquam sententiam proconsulis Abitinensibus allegata est; per quam civitatem vicinam judicatum implere vestri meruerant, eo quod pene omnes Membresitani Salvium diligebant; quae fecerint iidem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere: quia ea non apud acta fecerunt, sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis, pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis judicatum, turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare tentaverat, victus aliquando comprehensus est, non jam ducendus ad judicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni, mortuos canes alligaverunt in collo, et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortasse hanc poenam vix tormentis regum Etruscorum, quibus mortua vivis corpora conjungebant , comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex, et qui haberi volebat episcopus, omnium judicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis unde unum subeundum esset propositis, non potius haereret cadaveribus humanis, quam saltare eligeret cum caninis?