|
60. Nunc aspice illa mea verba, quae te
refellisse arbitratus es; imo jam non ipsa, sed pro ipsis ista quae
dicam. Ecce enim non dico, Si persecutionem facere non licet, fecit
Optatus; sed dico, Si persecutionem facere non licet, fecit
Restitutus. Nec dico, Si persecutionem qui patitur, habendus est
innocens, passus est Maximianus; sed dico, Si persecutionem qui
patitur, habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito,
verba quae non vis repeto: Fecit Restitutus, passus est Salvius.
Quem mihi ex his duobus christianum, nisi Restitutum; quem
sacrilegum, nisi Salvium respondebis? Jaceat igitur oportet,
improbatumque respuatur, et quod dixisti, nullam esse justam
persecutionem; et quod dixisti, Quis non vult testamento consentire
prolato? qui persecutionem patitur, an qui facit? quia et justa
persecutio est quam pertulit Salvius, et Restitutus fecit: passus
est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis
Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es: aut posset hoc
latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus
praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum judicem, ut ex hoc
aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter
occulta deputandum est: cur non vis ignorare orbem terrae si quid mali
fecit (quod quidem absit ut fecerit) persecutionis tempore
Caecilianus; si persecutionem quam passus est Salvius ab illo quem
ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate ubi super collegas
principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis ergo, velis
nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare
cogaris, non solum et injustos pati, verum etiam et justos facere
posse persecutionem. Aut si eam quae juste fit non esse appellandam
persecutionem putas: nec vos a nobis, nec vestros a nostris
persecutionem poteris probare perpessos; magisque nos demonstrabimus
eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde
duro et insulso, nec intelligentes nec ferentes quod eis consulimus ad
salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt, nec
numerare, nec commemorare, nec digne verbis explicare sufficiam.
|
|