CAPUT LI.

61. Proinde, cum phreneticus medicum vexat, et medicus phreneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur, aut si persecutio, nisi quae male fit, non est , non utique persequitur medicus phreneticum, sed phreneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota, comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodam modo colliganda: simul ut in quo essetis errore, et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi videremini , saltem ipso terrore commoniti cogitare atque emendare velletis: sicut terroribus vestris per potestatum saecularium jussiones exagitati Felicianus et Praetextatus (quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit), schisma quod a vobis fecerant, correxerunt , et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae, quam nec illud quod Salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.