CAPUT LII.

62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris, et multa dicens quae non probantur in nostris, de Psalmis testimonium subjecisti et dixisti, Nonne de iis qui talia faciunt dictum est,

“Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt”

(Psal. XIII, 3)? haec ipsa et alia multo longeque graviora, illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderant, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerant: sed qui haec in eos dicebant, multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritualem fundere judicabant. Unde, si cum illis post tam gravia quae in eos dicta sunt, pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis; non desperandum est quin et nobiscum concordare possitis. Multo enim vos magis delectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus, quam Praetextatus et Felicianus: quoniam si non vos inquinaverunt quos tanta criminationis atrocitate damnastis; multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis : et multum vos inquinat scelus quo vestram societatem ab ejus Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis: quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus quotidie vertitur mundus.