|
63. Ausus es, inquam, testamento Dei
reluctari, cum dicat Apostolus, Hominis testamentum confirmatum nemo
irritum facit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt promissiones et
semini ejus (Galat. III, 15). Hoc testamentum irritum
facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti:
ut cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham, Sic erit semen
tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII,
17); hoc tu irritum faciens, et partem Donati pro qua nullum
testimonium recitas superordinans, In paucis, inquis, frequenter est
veritas; errare multorum est: non intelligens quomodo a Domino dictum
sit, paucos intrare per angustam portam (Matth. VII, 14);
cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham,
Isaac, et Jacob (Id. VIII, 11): sed et in Apocalypsi de
monstrentur ex omni gente et tribu et lingua millia candidatorum, quae
nemo numerare possit (Apoc. VII, 9). Qui profecto et multi
sunt per se ipsos, et iidem ipsi pauci sunt in comparatione longe
plurium qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in
aeternum horreis destinata, per totum mundum dilectionis unitate
sociata vel ab scandalis et violentiis haereticorum, sive ab interiore
tanquam palea sua multis non recte viventibus, aestus et trituram hujus
saeculi tolerant, ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad omnia
nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis
frequenter est veritas, et errare multorum est, permitte ut
Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos
superent veritate. Non facis certe. Noli ergo in comparatione
multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut
non vis ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua
paucitate glorientur.
|
|