|
64. Quod autem de Afris traditoribus
narras, ita nescis, aut qualiscumque hominis corde non sentis, in
conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit
vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec
si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage
compendium. Sacrae sunt Litterae: Deus deorum Dominus locutus
est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species
decoris ejus (Psal. XLIX, 1, 2). Huic prophetico
testimonio concinit Evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit:
Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46,
47). Quod enim illic dictum est, Vocavit terram a solis ortu
usque ad occasum; hoc dictum est hic, Per omnes gentes. Et quod ibi
dictum est, Ex Sion species decoris ejus, hoc dictum est hic,
Incipientibus ab Jerusalem. Non enim tantummodo ibi passus est
Christus, sed etiam ibi resurrexit, inde ascendit in coelum, ibi
centum viginti homines congregatos die Pentecostes misso de coelo
Spiritu sancto implevit: ibi uno die tria, alio quinque millia
credentium in suum corpus conversa suscepit; inde in totam Judaeam et
Samariam, et in orbis terrarum caeteras gentes se fructificando
diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens, et jam
ascensurus in coelum: Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem, et
totam Judaeam, et Samariam, et usque in fines terrae (Act. I,
8). Haec igitur Ecclesia, incipiens ab Jerusalem, seque per
omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri
cogat, quod in christianum nomen providentia Dei quotidie totus
vertitur mundus: haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum
loquente, a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris
traditoribus pollui potuit, quos omnino nescivit; si Maximiani
sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas ejus, tantum quia
ordinando manus ei non imposuerunt; quamvis eum a Primiano damnatum
laudaverint, Primianumque damnaverint; quamvis in ejus schismate
constituti, dilationem qua reverterentur acceperint.
|
|