|
65. Quin etiam quia dixi, traditionem multo
probabilius nos vobis objicimus (Lib. 1 contra Litteras
Petiliani, n. 23); respondes me hoc modo fuisse confessum, quod
eam vos nobis probabiliter objicitis; docens etiam regulam locutionis,
qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante
factum est improbat, et adjungens, Sicut bene et melius, male et
pejus, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et
probabilius. Unde tibi colligere videris, et dicis, Si vos
probabilius, nos ergo probabiliter. Hinc ego in illo prolixiore trium
librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse
respondi, et ostendi ex illis litteris ubi verba didicimus, quomodo
comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet
cui comparatur. Inde est, Dii meliora piis (Virgil., Georg.
lib. 3, vers. 513). Inde est, Melioribus opto auspiciis
(Id., Aeneid. lib. 3, vers. 498, 499). Lege
diligenter, plura ipse reperies, sed nonne miraris, obsecro te, in
hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui
respondere, nec hujus mihi defuisse locutionis exemplum? In illa
quippe luculentissima et facundissima sententia Bagaiensis concilii:
Inventa est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra
pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus.
Certe secundum regulam tuam Salubris, non salubrior dicere
debuerunt. Neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per
cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa,
ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset
salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens
irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis objicimus,
quamvis eam vos nobis non probabiliter objiciatis.
|
|