|
66. Jam illud, quod Silvanum Cirtensem
episcopum vestrum dixi fuisse traditorem, municipalia gesta testantur,
ibidem apud Cirtam a curatore reipublicae Munatio Felice confecta.
Nam sicut ibi scriptum legimus, Posteaquam perventum est ad
bibliothecam , inventa sunt ibi armaria inania: ibi protulit Silvanus
capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam
eas invenisse. Cui Victor Aufidii dixit: Mortuus fueras, si non
eas invenisses. Felix autem curator cum ei dixisset, Inquire
diligentius, ne quid hic remanserit; Silvanus dixit, Nihil hic
remansit, totum hoc ejecimus. Quae gesta cum apud acta Zenophili
consularis recitarentur, eisque insererentur, inter alia testium multa
documenta, quaesivit Consularis: Quid administrabat tunc Silvanus
in clericatu? Victor respondit: Sub Paulo episcopo orta persecutio
est, Silvanus subdiaconus fuit. Huic tu publicorum gestorum
evidentissimo documento, quo minus credatur, magnum aliquid tibi
videris opponere, quia commemoras sententiam quam dixit in Caecilianum
velut puniens traditores; ac argumentaris, fieri non potuisse ut
traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor exstiterit: quasi
aliquid severius videatur illis nequissimis senioribus, quando in
occidendam Susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia
ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant
(Dan. XIII). Sed omittamus talia: quid Felicianus? numquid
non cum Primiano nunc damnat quod cum Maximiano ipse commisit, sed
plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod Silvanus
si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram
traditionem salubri emendatione damnasset, et ad Caeciliani
innocentiam, etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate
transisset: sicut Felicianus ad Primianum, quem similiter ut ille
Caecilianum damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani
vel sua cum episcopali etiam honore transire.
67. Nec illud quod dixi, nescio quos traditores, quos vestri
majores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere; sic
acceperis, tanquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim
respondes, quod fecerint, et ideo nostros perdidisse Baptismum
judicaverint. Lege prius diligenter contra quod scribis; et aut
intellige quae dicuntur, aut noli quod intelligis vertere in aliud.
Ego dixi, non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus
innocentes illi videbantur qui arguebantur, a vestris eos debuisse
convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse
Primianum, sed non apud eos qui longius positi, et a gratia vel
invidia remotiores tale de illo possent ferre judicium, quod universae
parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et
amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi
periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam
debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent,
Primianus autem foris, si damnatus poenitentiam respuisset. Si autem
hoc tam majori numero collegarum, et tot suae communionis Ecclesiis
per totam Africam diffusis persuadere non possent; aut sententiam suam
consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine
potuerunt; aut si vera ejus crimina sine ulla dubitatione didicerant,
quae tamen persuadere tanto pluribus caeteris non valebant, nocentem
scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot
innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent
enim illam beati Cypriani plenissimam charitatis pietatisque
sententiam, qua dicit: Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania,
non tamen impediri debet fides aut charitas nostra; ut quoniam zizania
esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epistola ad
Maximinum). Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae
catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent , quae ante tempus
separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri
societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse,
hoc majores vestri in illa perspicue vera, in cujus unitate fuerunt,
ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis
vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans, tamen quamvis a centum
Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui
tanto pluribus se probavit: ita etiam in communione catholica, quem
causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet
eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium
christianarum terras, tanto pluribus episcopis caeteris vel innotescere
innocens potuit vel occultari nocens: apud quos aut ab agnoscente
meruit absolvi, aut non meruit ab ignorante damnari, aut corrupto
judice contra quam meruerat, absolutus, non potuit aliis qui non
judicaverunt demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate
populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa
judices esse non possent, aut nullos hinc fuisse judices, aut utrum
hinc aliquid vel quid judicatum sit nescierunt, aut electis judicibus
potius quam victis litigatoribus crediderunt.
|
|