CAPUT LVII.

68. Hinc docetur, in eo etiam quod ex illa mea quadripartita distributione ultimum tibi (neque enim aliud poteras) elegisti, quam facile superemini. Dixi enim quod si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera, aut utraque falsa; aut nostra vera, et vestra falsa; aut nostra falsa, et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23), in quarto quoque vos vinci, aut minus intellexisti, aut quod magis credo, ne ab aliis intelligeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere, de argumentationis genere disputandum putasti: unde etiam alias , si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.