|
69. Proinde attende, utrum valeam in
illo perspicuo speculo vestro, hoc est, in causa Maximianensium etiam
hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus et apud quos haec gesta sunt,
fieri aliquando poterit ut inter vestros et illorum posteros quaestio
communionis agitetur: dicturi sunt illi a majoribus suis ferme centum
vel amplius episcopis damnatum esse Primianum, et illam primo quae
apud Carthaginem, deinde aliam quae apud Cebarsussi contra eum
conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense
recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina
Primiani, quae suorum majorum sententia continentur. Nonne multo
justius dicent vestri: Haec crimina quae objicitis etiam mortuo , si
vera sint, hoc probate, quod ad majores nostros ea detuleritis, quod
eis haec vera ostenderitis esse: quod si facere conati estis, nec
implere potuistis; majores ipsos nostros inquinare non poterant aliena
crimina, quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata? quanto
minus si ea nec conati estis ostendere? Unde igitur ad nos causae
illius reatus transire potuit, qui nec ipsos qui cum Primiano tunc
vivebant ignoratus et probatus involvit? Vos itaque schismatis reos
perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter
aliena crimina, quae tunc majoribus nostris demonstrata non sunt,
quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc justissime
dicturae sunt plebes, et clerici eorum locorum ex quibus erant trecenti
et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt:
si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, Numidae et Mauri
quam plurimi paucis Byzacenis et Provincialibus; quanto justius de
criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum,
haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa
Ecclesia catholica tanta sit , caeteris gentibus unitatis vinculo
sociata? Quae nihilominus documenta etiam criminum alienorum, quae
mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium; quibus
quando debuerunt non demonstrata sunt, vel quia non curastis: a quibus
populis in hac causa innocentibus, si me dissociavero, pro criminibus
alienis innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis.
Proinde, ut plurimum valeatis, et nunc mihi haec vera esse doceatis,
damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.
70. Cum ergo dixerim, Sed si qua vera essent vestra documenta,
Ecclesiae, hoc est, catholicae vos ea probare debuisse, ut vos intus
essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras (Lib. 1
contra Litteras Petiliani, n. 24): quid est quod respondere
voluisti, ideo separationem factam quod nos foras essemus propulsi,
vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt? Hoc si
totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis, nisi nec
refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum
episcopis jam minus quam centum, contra tantam numerositatem ac
multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant
affirmare: cum per omnes Africae regiones ubi Maximianenses sunt,
non desit etiam communio Primiani: per alias autem multo plures
latioresque Africae partes unum Maximianensem nemo reperiat, nisi vix
forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu
usque ad occasum promissam voce Veritatis et redditam, audes
Ecclesiam plenariam dicere partem Donati; cum ipsa non sit nisi
Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet
ista illam misit foras? Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras: in
facie est frons hominis, non sub humero. Ergone ista illam misit
foras? Non vides, si illa mittitur foras, de qua dicit Dominus ad
Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII,
18); de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus
manifestus mons Domini, et venient ad eum universae gentes (Isai.
II, 2); de qua praedictum canitur, Commemorabuntur et
convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in
conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28); de
qua praedicatur quod in toto mundo fructificet et crescat (Coloss.
I, 6); quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes,
incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47): non, inquam,
vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum Prophetis,
cum Psalmis, cum Apostolis, cum ipso Evangelio, cum toto denique
Testamento et cum ipso haerede mitti foras?
|
|