CAPUT V.

6. Ex his igitur omnibus quoniam rediisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis, et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus de quibus agitur , celeberrima et clara notitia est, cum et illi quibus dilatio data est (quandoquidem sicut verba concilii ejusdem satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant, et eorum tanquam de innocentium reditu gratulantur), et illi quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnaverunt, extra vestram Ecclesiam toto illo tempore baptizaverint: sive usque ad diem dilationis quando cum Maximiano communicabant, et in ejus erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis jam dicere unum Baptisma, nisi in una Ecclesia dari non posse; cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis, susceperitis, rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere, nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis; procul dubio respondebitis: Ne ipso sacrilegio schismatis perirent; ne Baptismum Christi non ad praemium, sed ad judicium, non ad salutem, sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent: praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, Spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum coelorum, etiamsi Sacramentis omnibus legitimis imbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intelligatis in vera Ecclesia, quod eos quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis: atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum judicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium jam solutum.