|
Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si
contremiscis; vide ubi sitis, et redite intro: quoniam non misistis,
sed vos potius existis foras. Vide quid faciat animosa caecitas .
Dicitur quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur:
dicitur quod pars Donati labores Apostolorum per universum mundum
fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur!
71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id quod tam crebro
commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans, dixisse me
affirmas, non esse frumenta dominica, quam ego Ecclesiam catholicam
sic asserui, quomodo eam nunc asserit Scriptura divina. Frumenta
sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tanquam area cum palea
trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit, et nisi corrigamini
exstinguit: quia hujus areae paleam, quod vos esse monstrastis, non
vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse
finxistis: ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulentis , tanquam
levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum
ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque
falsissima vestra est illa, non nostra, Quid paleae cum frumento
(Jerem. XXIII, 28)? quod de somniis vanorum et
revelationibus prophetarum Jeremias ait : et tanquam de nobis et vobis
dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano:
nihil aliud de se dicit. Non est enim alius impiae superbiae tumor
apud omnes qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos
Christianos esse jactare, et damnare caeteros, non solum quibus eorum
Iis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.
|
|