CAPUT LX.

72. Nam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod cum ego de Testamento Dei dixissem, Nunc undecumque prolatum est recitetur (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25: respondendum putasti, quod jam hoc confessionem criminis habeat, et ideo dixerim, A quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat, et a nostris exustum, et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus, a Maximiano velis proferri codicem Legis, unde recites Dathan, Chore, et Abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt (Num. XVI, 31), quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in ejus codice reperitur. Quod ergo dixi, Testamentum undecumque prolatum est recitetur; non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius, quid praeclarius, quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur, a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me: sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te, quod pro te, si corrigaris, fiat.

73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo: Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per Africam qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis; nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut Rogatenses in Mauritania Caesareensi, Urbanenses in quadam Numidiae particula, et alia nonnulla: sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Et hinc enim apparet eos a vobis exiisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt: illi autem quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur. Sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae), ubique sustinet scandala eorum qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi; qui partes suas ostentantes dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic: quibus ne credatur ipse praemonuit (Matth. XXIV, 23). Non enim ostendunt viam de qua prophetatum est in Psalmis, Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 3): sed suae communionis quisque regiones, Ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt ibi remanent, et ubi separantur ibi arescunt; unde ipsa de qua praeciduntur, etiam in eas terras extenditur, ubi jacent illa quaeque in sua regione fragmenta: in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat.